PHILO

PHILO
I.
PHILO
Iudaeus, Alexandriae natus, disciplinisque omnibus eruditus, in nostra et Graecorum philosophia bene versatus, eloquentiae Platonis adeo aemulator, ut proverbium fuerit: Aut Plato Philonizat, aut Philo Platonizat. In divinis autem legibus et patriis institutis, quantus fuerit, ex his quae nobis librorum suorum tradidit monimentis, palam est, saeculô 1. Temporibus Caii Caesaris, quanta acciderent Iudaeis mala, descripsit, ubi et suam legationem pro Iudaeis apud ipsum Imperatorem retulit. Sub Claudio, iterum Romam profectus, cum Christianis ibi contulisse, inque horum gratiam tam benigne de S. Marci discipulis, quos Alexandriae habebat, sensisse creditur. Opera eius ultimo Parisus prodierunt, A. C. 1640. cum versione Sigismundi Gelenii, etc. Dividuntur in 3. partes: quarum 1. Cosmopoetica, 2. Historica, 3. Iuridica, seu Legalia continet. Vide plura de eo apud. Ioseph. Iud. Antiq. l. 18. c. 10. Clem. l. 1. Strom. Euseb. Hist. l. 2. c. 18. l. 7. Praep. Euang. et in Chron. An. Chr. 34. 37. 39. Hieron. in Catal. Prol. in Marc. etc. Phot. Cod. 103. 104. 105. Epiphan. Augustin. Oros. Rufinum, Isidorum, Theodoret. Suidam, Neceph. Trithem. Petavium, et Voss. de Hist. Graec. p. 191.
II.
PHILO
Oniae temporibus, librum Sapientiae, Salomoni tributum, condidit, de quo vide Voss. de Idolol. l. c. 11. uti de Philone auctore libri de Antiqq. Iudaic. supposititio c. 30.
III.
PHILO
is fuit, qui ex Proserpina filia. quam in balneis conspexerat, sustulisse creditur Mercurium. quem cum vellet exponere, consuluit mathematicum quendam, a quo hoc accepit responsum, puerum futurum maximum rerum divinarum interpretem: quô nomine eum servavit ac diligenter educavit. Hîc Mercurius Hermes Trimegistus vulgo vocatur.
IV.
PHILO
scriptor Erat osthene antiquior, literis prodidit navigationem in Aethiopiam, Strab. l. 2. Non dubium autem, quin Antigonus Carystius hunc ipsum Philonem signet Histor. Mirab.
c. 160. At non aeque apertum est, diemne, an alius Philo signetur a Iosepho l. 2. contra Appionem: saltem Philo Biblius esse nequit, qui Iosephô iunior fuit. Fuit et Philo Thebanus, quô Plutarchus teste utitur, in Alexandro. Item Philo Metapontinus, tibicen et Poeta. Stephanus in Μεταπόντιον. Vitruvius alterius cuiusdam meminit, in Praefat. l. 7. Item Philo, qui librum scripsit de armamentario Athenis a se exstructo, opere plane admirando, quod a Sylla fuisse incensum Plut. testatur, in Sylla. et Appian. de bello Mitthridatico. Idem forte Philo est, qui de machinis scripsit, Tzetzae memoratus Chil. 2. Hist. 35. Fuit etiam Philo Heracleota, cuius de rebus mirabilibus librum citavit, Porphyrius l. περὶ Στυγὸς; atque inde fortasse sunt miranda illa, quae de Galli Gallinacei, graculi, et apum amore erga hominem ex Philone prodit Aelian. l. 12. c. 37. Fuit praeterea Philo Philosophus, cuius historiam Ecclesiasticam, in Annalibus suis, laudat Michael Glycas, Constantin. Porphyrog. de Them. Occ. c. 9. Voss. de Histor. Graec. l. 2. 3. 4. Leo Allat. de Philonibus. Alius praeterea est Philo Byzantius, qui de 7. orbis miraculis scripsit, quem debemus Viro Cl. Leoni Allatio, qui eundem edidit, scholiisque doctis illustravit Romae. A. C. 1640. Nic. Lloydius.
V.
PHILO
statuarius, Hephaestionem expressit, Tatianus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Philo — PHILO …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • philo — philo …   Dictionnaire des rimes

  • Philo — (20 BC 50 AD), known also as Philo of Alexandria (gr. Φίλων ὁ Ἀλεξανδρεύς), Philo Judaeus, Philo Judaeus of Alexandria, Yedidia and Philo the Jew, was a Hellenistic Jewish philosopher born in Alexandria, Egypt. Philo used allegory to fuse and… …   Wikipedia

  • philo — [ filo ] n. f. • 1888; abrév. de philosophie ♦ Fam. Philosophie. Élève, prof de philo. Dissertation de philo. ● philo nom féminin Familier. Philosophie (classe et discipline d études). ⇒PHILO, subst. fém. [Corresp. à philosophie1 I A 2 a ] Lang.… …   Encyclopédie Universelle

  • Philo — bzw. griechisch Philon ist der Name mehrerer Persönlichkeiten des antiken Griechenlands: Philo(n) der Ältere, 2. Jahrhundert v. Chr., jüdisch hellenistischer Dichter Philo(n) von Alexandria, jüdisch hellenistischer Philosoph und Theologe (* 15–10 …   Deutsch Wikipedia

  • PHILO — (The Elder), author of a Greek epic entitled On Jerusalem. He is sometimes identified with the Philo the Elder mentioned by Josephus (Contra Apionem 1:218) and Clemens of Alexandria (Stromata, 1:141, 3). If so, his presumed date can be… …   Encyclopedia of Judaism

  • Philo — Philo, OH U.S. village in Ohio Population (2000): 769 Housing Units (2000): 313 Land area (2000): 0.418436 sq. miles (1.083744 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.418436 sq. miles (1.083744 sq. km) …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Philo — [fī′lō] PHILO JUDAEUS * * * (as used in expressions) Farnsworth Philo Taylor Philo Judaeus Philo of Alexandria * * * …   Universalium

  • Philo, IL — U.S. village in Illinois Population (2000): 1314 Housing Units (2000): 492 Land area (2000): 0.762437 sq. miles (1.974702 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.762437 sq. miles (1.974702 sq. km) FIPS …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Philo, OH — U.S. village in Ohio Population (2000): 769 Housing Units (2000): 313 Land area (2000): 0.418436 sq. miles (1.083744 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.418436 sq. miles (1.083744 sq. km) FIPS code …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Philo- — A combining form from Gr. fi los loving, fond of, attached to; as, philosophy, philotechnic. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”